1343
BVCCINAE. 509
mentalem simplicem, quia ex simplici nihil
fit sed ex composito.
Sequitur Operis inceptiò.
Huius artis quatuor sunt regimina siue
gradus: Primus gradus regiminis fit calci¬
nando, id est; corpus primo debet calcinari.
Secundus soluendo, quia debet solui. Ter¬
tius distillando, quia debet distillari vel sub¬
limari: Quartus igne leui congelando. Et
in istis quatuor regiminibus & gradibus con¬
sistit recta & vera praeparatiò: Ideo corpus
& spiritus Mercurij sunt necessaria ad per¬
petranda huius rei miracula, vt dicit Geber.
Et ad hanc artem solum duo requiruntur vt
dicit Hermes. Fiducia in duabus rebus con¬
sistit, quibus & tertium adiungitur. Et dicit,
tres facies, id est, tres species vidi in vno pa¬
tre, id est progenie. Quia dicit Morienus,
quia tres species ad totum magisterium suf¬
ficiunt, scilicet fumus albus, id est; vis quin¬
ta, scilicet aqua coelestis, & leo viridis, & aes
Hermetis, ex qua & cum qua praeparant ip¬
sum opus in principio, in medio & in fine.
Item Eximidius in Turba Philosopho¬
rum: Per calorem temperatum extrahitur à
materia metallica quoddam humidum vn¬
ctuosum, subtile, terreo mixtum, & optimè
purgatum, quod Elixir vocatur, quo metal¬
la transmutantur. Ergo requiritur quod ca¬