1343
BVCCINAE. 511
quod fuit ortum de eo in proprietate natu¬
rae suae: & in isto passu realiter ostenditur
docttinae filio, quod ista materia de qua
componimus medicinam non est argen¬
tum viuum in sua natura, cum iam mutatum
est in sulphur: nec in tota sua substantia,
cum iam extremae partes. terrae & aquae fue¬
rint separatae ab illa media substantia. Imò est
lapis benedictus, & spiritus participans dua¬
bus extremitatibus. Veruntamen quamuis.
lapis scilicet sulphur factus sit de sui substan¬
tia media, vocatur simpliciter argentum
viuum. Quia sulphur illuminat, & ab adu¬
stione conseruat, quod est sibi propri¬
um, velut perfectionis signum. Haec Ray¬
mundus.
Et ex vna libra Mercurij vix medium lo¬
tonem hoc est, drachmas duas habebis, quod
opus in se recipit, & in eo continet ad faci¬
ondum tincturam siue Elixir: Dicit. Calid.
Aqua, id est Mercurius vel argentum viuum
non plus ponderis adijcit vel dat corpori, ni¬
si quantum de humiditate metallina secum
habet vel in se habet, quia humiditas aquae
transit, & metallina manet. Et candida rubè¬
do aeris nostri transformat substantiam me¬
tallinam argenti viui in ruborem & i tin¬
cturam auream mirabilem.
Semon paternum, & propria substantia Mer¬
curij est mater eius, quia eius menstruum,