1343
512 CLANGOR
quod debet deleri & deponi, & solum semen
paternum debet seruari & recipi, quod, est
eius media substantia quae perficit & ab v¬
stione defendit.
Hoc semen Mercurij non potes extrahe¬
re à Mercurio neque eius menstruum, id est;
humidum superfluum ab eo deponi, nisi me¬
diante coagulo quod tale semen in Mercu¬
rio coagulet & retineat, ne in humido super¬
fluo etiam recedat, vt coagulum lactis lac
coagulat, & eius meliorem substantiam, id
est eius médiam substantiam ad se trahit &
secum retinet. Et sic spiritus, id est aqua,
non coagulatur nisi mediante corpore, quod
in ea sit dissolutum, cum corpora sint coagu¬
lum lactis huius, id est, Mercurij: & tale coa¬
gulum debet esse aut Sol, aut Luna, in ipso
Mercurio soluti. Sed tamen solummodo
Lunà ad album, & Sol ad album & ad rube¬
um opus, quia Sol dicitur ęs Hermetis, cum
philosophi loquuntur solum de aere ipsorum,
id est, Sole, quoniam talia, vel tale sunt, vel
est coagulum quod coagulat Mercurium, id
est, aquàm nonstram. Quia dicit Constans in
Turba: Nil aliud curate; quoniam duplex
est argentum viuum, videlicet fixum in ęre,
& volatile fugiens, id est, Mercurius: reti¬
netque vnum aliud quod est sui generis, & à fu¬
ga cohibet. Et hic maximum habetis arca¬
num. Item Raymundus dicit. Quia corpus
in