1343
516 CLANGOR
humiditatem aqueam inuenire; nec terrena
substantiam combustibilem opus inficien¬
tem, sed tantummodo substantiam eius vn¬
ctuosam aeream in qua latet spiritus quintae
essentiae, cuius solius magistraliter est aurum
corrumpere, & in sui primam materiam trans¬
formare: est autem maximum in arte secre¬
tum, & ab antiquis penitus celatum: ipsum
enim aurum perfectissimè volatizat, & in
spiritualitatem transmutat. Cuius operatio¬
nis modus est, sicut scis, etc.
Item tinctura est compositio lapidis, ig¬
nis, & aeris, auri vel argenti. Vel sic: Est quod¬
dam compositum ex igne & aere auri vel ar¬
genti. Vel sic: Est corpus tingens ortum &
compositum à duobus elementis, scilicet i¬
gnis & aeris, auri ad rubeum, & argenti ad al¬
bum. Istae diffinitiones sunt prout tinctura in
hac arte consideratur, secundum quas poteris
notare, quòd omnis tinctura alchimistica ne¬
cessario habet esse ex iam dictis metallis. Quia
simile producit sibi simile in natura naturali¬
ter & artificialiter. Nam aurum ita est principi¬
um omnibus artificiantibus. Qui ergo ali¬
quid significare vult, non quaerat lapidem vel
plantam, sed ignem, qui est principium igin¬
ficationis. Igitur fili, si aliquis voluerit aurifi¬
care metaphoricè, non quaerat sulphur, vel
alumen vel arsenicum, sed quaerat aurum quod
est principium aurificationis.
Tingere