1343
BVCCINAE. 517
Tingere est tingendo tinctum in suam na¬
turam transformare, & secum sine vlla sepa¬
ratione permanere, vt in natura figentis, tin¬
gentis & tincti.
Lapis est corpus compositum ex quinta
metallorum essentia. Quae alias dicitur ar¬
gentum viuum, deductùm de eorum poten¬
tia in actum per magisterium omnium prin¬
cipiorum huius artis.
Oleum est limositas omnium metallo¬
rum natans super menstruum post dissolu¬
tionem illorum. Est autem necessarium
vt corpora in oleum conuertantur, quia si
non conuertantur in seipsis solida rema¬
nebunt, & quod quaerimus non fiet, & se¬
queretur priuatio omnium principiorum
huius artis.
Menstruum est id, ratione cuius corpora
metallorum naturali dissolutione dissoluun¬
tur, & spiritus eorum de potentia ducuntur
ad actum, & secundum illam diffinitionem
demonstratur quod dissolutio metallorum
non debet fieri nisi cum prędicto principio:
& si fieret aliter nihil fieret in effectu.
Elixir autem philosophorum componi¬
tur ex tribus, scilicet lapide lunari, solari, &
Mercuriali.
In lunari existit sulphur album, in sola¬
ri sulphur rubeum, & lapis Mercurij amplecti
tur vtranque naturam albam & rubeam, &
Kk