1343
518 CLANGOR
haec est fortitudo totius magisterij.
Item Rasis dicit, album & rubeum, ex v¬
na radice procedunt, nullo alterius generis
corpore interueniente pullulant, id est, ex
sole: ipso enim sole absente, Mercurius pri¬
uatur effectu, quia ex materia & forma fit
tantummodo genęratio vera. Et dicitur in
Floribus secretorum: Fac matrimonium in¬
ter virum rubicundum, & vxorem suam
candidam, & totum habebis magisterium:
Et in speculo dicitur, lapis Philosophicus
ex re vili consurgit in preciosissimum the¬
saurum, id est, ex spermate auri in matricem
Mercurij proiectum per coitum, id est, per
commixtionem primam. Ideo dicit Ve¬
rax: Cum componitur scilicet Sol cum
suo simili, scilicet Mercurio, erit germen prę¬
gnans. Nam anima, spiritus, & tinctura;
possunt tunc ab ipsis per ignem tempera¬
tum extrahi.
Item natura huius lapidis albi siue rubei
talis est, quod tenet mediùm inter metalla
& argentum viuum. Nam viuum argentum
nullo modo potest cùm metallis vniri sine
medio, sicut anima non potest vniri cum cor¬
pore sine spiritu, qui tenet medium inter a¬
nimam & corpus, & sic tenet spiritus medi¬
um inter corpus & animam. Et propter
hoc dicunt sapientes. Nostrum aes sicut ho¬
mo habet spiritum, corpus, & animam: pro¬
pter