1343
BVCCINAE. 521
Est autem subtiliatum quando ad argentei¬
tatem viuam est reductum. Et cum ipsa argen¬
teitas viua corporis perfecti sit fixa, figit ar¬
genteitatem viuam non fixam ipsius corpo¬
ris imperfecti. Sed argenteitas viua non fixa,
quę est in corporibus imperfectis, cum sua
fuga & velocitate abstrahit argenteitatem vi¬
uam fixam, à corporibus perfectis, & facit il¬
lam ilicò penetrare, transformare, glorifica¬
re, & omnino perficere. Certum est enim
quòd omnis res est de eo, & ex eo in quo re¬
soluitur. Sed omnia metalla reducuntur ad
argenteitatem viuam, ergo fuerunt argentum
viuum. Et sic soluitur oppositio illorum qui
dicunt, species metallorum non posse trans¬
mutari, quod verum est vt asserunt ipsi, nisi
ad primam reducantur materiam. Tunc e¬
nim habetur proprium sperma metallorum,
ex quo metalla artificialiter generantur. si¬
cut enim fuerunt generata metalla per natu¬
ram à proprio spermate metallorum, ita pos¬
sunt generari ab eodem spermate per partem po¬
tissimè. Quia argentum viuum corporum
perfectorum est fixum, cum sit calore sulphu¬
reo in ventre terrae decoctum actione medio¬
cri seu temperata. Sulphureitas verò fixa, &
argenteitas viua fixa, in profundo substan¬
tiae auri & argenti sunt substantia fixa. Et ta¬
lis substantia subtilissima & purissima est, fa¬
cillimae, & tenuissimae liquefactionis ad mo¬
Kk 5