1343
522 CLANGOR
dum cerę, & est fixa super ignis pugnam. Per
dictum ergo sulphur, & per dictum argen¬
tum viuum coagulant argentum viuum, &
ipsum in naturam solificam & lunificam con¬
aiertunt, & etiam conuertunt omnia corpo¬
ra metallica & imperfecta, ad naturam perfe¬
ctam, solificam & lunificam. Ergo ex prae¬
dictis operatur ars, vt ista scientia in paucis
diebus vel horis, quod natura facit in mille
annis.
Nota, Omne sal fixum ponitur pro cor¬
pore vel pro retinaculo. Et tale sal extrahi¬
tur à rebus calcinatis, & sal nostrum quod
est tinctura extrahitur à calce metallo¬
rum per putrefactionem, vsque totum com¬
positum exuat suam naturam, & induat a¬
lienam.
De tali sale dicit Senior: Primò fit cinis,
postea sal, & de illo sale per diuersas opera¬
tiones Mercurius philosophorum. Dicit
Raymundus: Ars semper indiget calce, id
est, terra sua propria, in qua maxima vir¬
tus mineralis est imposita, ad induran¬
dum Mercurium: quia ipsa semper fluit
per media & extrema lapidis, ideo ea non
obliuiscaris. Post modum spiritus & ani¬
ma debent reddi corpori, & sic corpus
resuscitari, ac spiritus & anima in corpo¬
re mori, vt verificetur dictum philosophi
dicentis:
Qui