1343
BVCCINAE. 523
Qui mecum moritur, mècum oritur.
Quod sic intellige, Nam spiritus, id est, Mer¬
curius est animae locus, id est, Mercurij cor¬
poris, & ille spiritus est aqua sicca philoso¬
phorum, scilicet media substantia. Mercu¬
rij viui, qui scilicet spiritus extrahit hanc a¬
nimam à corporibus perfectis. Ipsa autem
anima est tinctura soluta in spiritu, id est, a¬
qua philosophorum. Nam sicut tinctura vul¬
gi portatur in aqua sua, quae tingit pannos,
& aqua colorata currit in pannum, & tunc
recedit aqua per exsiccationem, & rema¬
net tinctura in panno. Sic quoque aqua sa¬
pientum in qua est tinctura eorum redu¬
cunt super terram suam albam benedictam
sitientem, & currit aqua philosophorum in
terram eorum, & extenditur corporaliter in
illa, & terram tingit. Deinde recedit aqua
spiritualis & remanęt anima in corpore, quę
est tinctura: quia est fumus subtilis, inuisibi¬
lis, & non apparet effectus eius nisi in cor¬
pore. Nam totum magisterium nostrum fit
cum aqua nostra. Et ex eo & de ea sunt om¬
nia necessaria. Nam ipsa corpora soluit solu¬
tione vera philosophica, vt conuertantur in
aquam, ex qua ab initio fuerunt, vt dicit So¬
crates. Secretum cuius libet rei est vita, vidę¬
licet aqua, vt dicit Hermes. Aqua aeris in¬
ter coelum & terram existens, est vita vnius¬
cuiusque rei: ipsa enim aqua soluit corpus