1343
524 CLANGOR
in spiritum, & de mortuo facit viuum, & fa¬
cit matrimonium inter virum & mulierem,
Etenim totum beneficium artis facit.
Et nota quod argentum viuum seu spiri¬
tus est duplex: scilicet praeparans & tingens.
Spiritus praeparans, corpus dissoluit &
mundificat à corrumpentibus causis, & ex¬
trahit secundum spiritum in corpore existen¬
tem & tingentem, & reducit ad seipsum cor¬
pora per dissolutionem, & eorum duritiem
mollificat, corpora illuminat, tenebras & im¬
puritatem eorum à partibus purissimis segre¬
gando & remouendo erigit, & exaltat corpa
reducendo ea in naturam sublime, inspirat &
subtiliat dum solidum facit spirituale. Et hęc
sunt beneficia & effectus spiritus seu arg. vi.
praeparantis corpus extrahentis ab eo spiri¬
tum tingentem. Hic autem spiritus, id est, ar¬
gentum viuum primò est grossus, immun¬
dus & fugitiuus propter sulphur quod in mea
tibus terrę sibi occurrit & immixtum est: sed
operatione artis quae fit per distillationem
& sublimationem renouatur, mundatur, de¬
puratur, decoquitur, inspissatur ac per sul¬
phur album & rubeum coagulatur.
Et hic spiritus praeparans est duplex. Pri¬
mus est vapor siccus non viscosus acedinis
multae, subtilis valde, faciem ignis fugiens,
de facili, vim magnam penetrandi habens,
minera corpora resoluens. Et hic spiritus ex
voca¬