1343
528 CLANGOR
modo spiritus in corpus vertitur. Dicit Assi¬
duus philosophus: Ignis coagulatur & fit
aer, aer verò coagulatur & fit aqua, aqua ve¬
rò coagulatur & fit terra. Ecce in vnam na¬
turam inimici conuenerunt; qui cum impul¬
santur, id est, coagulantur, fiunt amica: cum¬
que rarescunt, fiunt inimica, scilicent in sepa¬
ratione elementorum. Quod si hanc regulam
conuertas, per contrarium vertis corpus in
spiritum. Oportet te ergo totum extenuare
in terra, id est, terram spirituare, id est, tingen¬
tem facere, & totum peregisti.
Vnde dicit Plato: Scitote omnis turba,
quod omnis spissitudo in terra quiescit. Spis¬
sum namque ignis in aerem cadit, & spissum
ignis & aeris in aquam, & densum quod ex
ignis aeris & aquae spisso coadunatur, cadit
in terram.
Gratianus quomodo corpus fit spiritus,
dicit: Terra resoluitur in aquam, aqua in ae¬
rem, & aer in ignem, & haec est via qua cor¬
pus fit spiritus.
Item Hermes dicit: Coniunge masculum
cum foemina in proprio humore, quia sine
masculò & foemina nullus natus generatur.
Item alius dicit: Quando Rex vidit aquam
congelare seipsam, certus fuit, quod res fuit
vera sicut assignat voluntas quaesita sulphu¬
ris cum Mercurio, nil aliud intelligas. Sequi¬
tur, tunc fiat in amplo vitro, & pone eum in
putre¬