1343
BVCCINAE.
529
putrefactionem inter cineres calidos, & ci¬
neres in quibus stat vitrum in quo senex se¬
det, debent transire vsque altitudinem illius
senis, scilicet ad altitudinem ventris ampullae.
Sic dicit Rosarius, & mitte ibi stare per xl
dies vel vlterius secundum quantitatem ma¬
teriae, donec peragatur. Hoc addunt omnes
philosophi in generali: quia omnis actio ge¬
neralis vnum habet tempus in quo perfici¬
tur & terminatur, Vt dicit Aristoteles.
Dicit Mundus & Artamius in Turba:
Et ponc eum in putrefactione per quadra¬
ginta dies, id est; per xl. hebdomadas, diem
per hebdomadam, sicut in vulua sperma mo¬
ratur, hoc est nouem mensibus vel circa, se¬
cundum quantitatem materiae, tunc munda
ab eius nigredine. Et dicit Rosarius: Caueas
tibi praecipuè in eius mundificatione à pri¬
uatione virtutis sue, ne vis actiua suffocetur
in aliquò. Nam omnium terrae nascentium
semina non multiplicantur, neque crescunt
si vis generatiua illorum per aliquem calo¬
rem tollatur extraneum, vt dicit philoso¬
phus. Et munda per distillationem primò
cum suaui igne: deinde modicè fortiori i¬
gne distilla Mercurium. Qui Mercurius ani¬
mam solis vel lunae secundum quod ibi est
sol vel luna, secum portat, & non distilla ita
forti igne, quòd terra; id est elementum ter¬
re etiam in distillatione transeat, scilicet sussi¬
Ll