1343
534 CLANGOR
Nam pręparatio terrae semper est cum aqua
ideo qualis erit limpitudo aquae, talis & erit
limpitudo terrae. Et hoc fiat in dealbatione
terrae; & eius ablutione.
Non ergo taedeat te prolixitatis repetitionis
contritionis & assationis huiusmodi: Est enim
actio naturalis, quae suum habet motum & tem¬
pus determinatum, ita vt quaedam in maiori
spacio temporis, & quędam in minori termi¬
nentur. Dicit Methodus: Quia in xl. diebus
& totidem noctibus completur totum benefi¬
cium & opus ad album, post veram purificatio¬
nem lapidis. Quia in purificatione eius non po¬
test esse tempus determinatum, nisi secundum
quod artifex bene laborat. Et in nonaginta die¬
bus & totidem noctibus completuropus ad ru¬
beum. Et isti sunt veri termini ad tantam perfe¬
ctione. Et in centum & quinquaginta diebus
& noctibus, cum fermento ad perfectionem
totam. Versus, Coctio fit rerum ter quinqua¬
ginta dierum: Dicit enim Pandolphus in Turba,
Quia corpus in eius decoctione in quarta par¬
te diminuitur. Et Astantiùs dicit, quod corporis
quarta pars diminuitur apud eius decoctio¬
nem. Et in impositione imbibitionis terrę ni¬
grę cum Mercurio debet pręcaueri de fractio¬
ne vitri, vt dicit Rosarius. Vnde debet nota:
ri, quòd aqua sit calida, & etiam materia, id
est terra sit calida: & cum manu debet agita¬
rivas & teneri in denuo calore, & iterum agitari