1343
BVCCINAE.
535
tari subitò: quia materia lateribus vasis ad¬
haerebit, donec materia & totum fiat sicut lu¬
tum turbidum. Et tunc vitrum debet sigilla¬
ri, & poni inter cineres calidos ad exsiccan¬
dum vt suprà, vsque quo fiat puluis siccus. Et
est maximè cauendum, ne spiritus qui cor¬
pus exsiccat, & à corpore, exsiccatur fiat vo¬
latilis: nam si volauerit à corpore, corpus per¬
fectum esse non potest: Ideo etiam requiri¬
tur vas esse sigillatum sigillo Hermetis.
Quia si vas in arte nostra non esset clausum
ad inclusionem spiritus, tota vis exhalaret,
sicut in generationę metalli. Quia si fumus
ex quo metallum generatur in terra inueni¬
ret locum apertum, expiraret, & nullum ge¬
heraret metallum.
Etiam ideo fit vt actiua à passiuis non re¬
cedant, donec ad decoctionem perueniant
perfectam, vt suprà ostensum est. Et tem¬
pus cuiuslibet imbibitionis ad exsiccan¬
dum est viginti quinque dies naturales, vel
triginta. Sic dicit Arnoldus, licet Rosa¬
rius dicat: Si corporis imperfecti scilicet
terrae fuerit vna librà duodecim vnciarum,
fixatur cum imbibitionibus suis nonaginta
diebus. Addunt philosophi, donec perage¬
tur vt dictum est. Aliquando tamen fixatur
in maiori vel minori tempore, secundum in¬
dustriam operantis, & propter maiorem vel
minorem quantitatem pigmentalium.
Ll 4