1343
536 CLANGOR
Intellige haec de toto tempore imbibitio¬
num albedinis & rubedinis. Et istam solutio¬
nem & coagulationem vel exsiccationem
terrae nigrae quater reitera, & quarta vice so¬
lutione & coagulatione, id est exsiccatione
istius terrae completa, remanebit haec terra
fixa & lucida nigra in fractura, & proiecta su¬
per corpora, alterat in suo colore. Et quan¬
tumcunque haec terra pluries soluta fuerit
& congelata, erit penetrabilior & subtilior
in natura sua. Dicit alius: Erit ergo ordo im¬
bibitionis terrae, aquae reseruatae, vnionis,
exsiccationis & calcinationis quater reite¬
randus, & sic preciosam lapidis terram suffi¬
cienter abluisti & decoctionem administra¬
sti. Et per hos gradus contritionis, aquae
imbibitionis, exsiccationis & calcinationis,
caput corui, terram nigram & foetidam suffi¬
cienter mundasti, & ad albedinem perduxi¬
sti, vi ignis & calcinationis, quae apta est ad
fermentationem suscipiendam, quae fermen¬
tatio est ipsius lapidis animatio.
Dicit Socrates: quatuor decoctines fieri
successiuè, & post debet viuificari per fermen¬
tum, & iterum coqui. Dicit enim: lungite il¬
lum aquae suae & coquite, & hoc fieri debet
donec liquescat & dealbabitur: post iterum
coquatur vsque deueniat ad rubedinem &
suauem compositionem. Et postea iterum
coquatur igne fortiori, & haec vltima deco¬
ctio,