1343
540 CLANGOR
in se potest pati corruptionem: quare neces¬
se est, quòd lapis sit magistraliter extractus,
mundatus, & separatus ab omnibus suis fe¬
culentijs corruptibilibus, antequam tu prae¬
sumas fixare eum, quousque sit purum elemen¬
tum primae rei.
Et nota quod subtilior est medicinam, quę
Mercurium conuertit quàm illa, quae con¬
uertit corpora. Vnde sciendum, quod maior
labor est in dealbando propter pondera &
commixtiones, quàm in rubificando: quia
post dealbationem vsque ad rubificationem
non sequitur error. Et pro rubeo faciendo
dicitur, quod debet fieri eodem modo & si¬
mili regimine in omnibus, sicut in dealban¬
do ipsius fecisti, & non debetiterum ire vt
incipiatur à principio, sed tantùm vt multi¬
plicetur: & pone tantum Mercurij per solu¬
tionem terrae & exsicaationem, sicut in deal¬
bando, nisi quod calor sit maior, & scias quam
tumcunque plus soluitur anima cum spiritu
suo non fixo, id est, aqua sua, & coagulatur,
tanto plus multiplicatur, & non solum in
quantitate, sed cum hoc etiam in virtute &
tincturae subtilitate, & in proiectione ma¬
gnum pondus conuertet & transmutabit.
De albatione terrę, dicit Hali, Accipe quod
descendit ad fundum vasis, & ablue ipsum
in igne calido, vsque quo auferatur eius nigre
do, & recedat eius spissitudo, & fac euolare
ab