1343
BVCCINAE.
541
ab eo additiones humiditatum, donec de¬
ueniat calx nimis alba, in qua non erit macu¬
la. Tunc enim terra ad animam recipiendam
est habilis & pura. Dealbatio enim est to¬
tius operis initium, & fundamentum: nam
ex tunc errare non potes in decoctione, quia
post dealbationem vterque fugiens, scilicet a¬
nima, id est, Mercurius corporis, & spiritus,
id est, Mercurius viuus, in non fugientem
terram vertunt, & faciunt eam spiritualem,
mundam à terrestreitate, aeream & subtilem.
Et sic spiritus & anima non vniuntur cum
corpore vero modo, nisi in albo colore: quia
tunc in ipsa dealbatione omnes colores, qui
hodie in inundò excogitari possunt appa¬
rent, & tunc firmantur, & in vnum colorem
scilicet albedinis conueniunt.
Et nota, quòd ista diuersitas colorum non
apparet in lapide nostro nisi in coniunctione
animę cum corpore, vt dicit Morienus. In vna
tantum vice, ignis in eo nount diuersos colo¬
res. Anima est spiritus tingens, qui demum
à corpore alterato superatus, eo gaudet, ip¬
so incorrupto facto: Et sic alter in alterum
transit; & alter vim alterius recipit natura
disponente.
Dicit Senior: Primum opus lunarem est ab¬
luere, dealbare & putrefacerem centum quin¬
quaginta diebus. Et dealbatio totius, & fu¬
gatio tenebrarum ab eo. Et Flidius dicit: Sci¬