1343
542 CLANGOR
tote quòd totius operis initium est dealba¬
tio, cui rubor succedit, deinde operis perfe¬
ctio. post hanc autem per acetum nutu Dei
tota fit perfectio, quod est soluere & coagu¬
lare. Et de ipsa terra dealbata, dicit Morie¬
nus: Quia nihil cum ea facias ipsa non exi¬
stente fermentata. Et quia sine fermento¬
nulla fit tinctura perfecta, vt dicunt Philoso¬
phi, sicut nec absque pasta non fermentata fit
bonus panis, sic in nostro lapide, cum fermen¬
tum est sicut anima, quę corpori imperfecto
mortuo vitam tribuit mediante spiritu, id
est Mercurio. Quia dicit Aristoteles, Nil com¬
pletur nisi cum fermento subtiliato, vt spiri¬
tus, Versus: Ad bonam pastam vtaris aqua,
nec non fermento: simili modo in lapide no¬
stro. Haec tria reperies dictis philosophorum:
consimilia. Et non est aliud fermentum
quàm Sol tam ad album & rubeum Elixir, &
Luna solum ad album Elixir, scilicet aurum vel
argentum philosophorum, non aurum vel ar¬
gentum naturae: Vnde fermentum auri nil
est nisi sulphur suum quod album in argen¬
tum conuertit, quia illud nunquam figit, quod
naturaliter fixum non est néc fuit.
Item fermentum fit ex pura metallorum
materia, id est sulphure naturę & vapore ele¬
mentorum. Item fermentum non est aliud
nisi à sole & Luna. Et fermentum non est
quousque dicta corpora conuertantur in suam
primam