1343
BVCCINAE.
543
primam materiam seu naturam, quia expedit
quod ex sole & subtilissima terra fermen¬
tum debeat componi. Quare si duo corpora
perfecta nescis reducere in suam naturam
primam, non poteris habere aliquod fer¬
mentorum. Haec Raymundus.
Nota, fermentum album sic fit. Ciba vnam
partem Lunae purissimae minutim limatae
vel subtiliter foliatae cum duplo sui Mercu¬
rij bene mundissimè albi, terendo simul for¬
titer in mortario lapideo, donec Mercurius
ebibat ipsam limaturam, & fiat quasi bu¬
tirum. ita quod nil inueniatur de ipsa lima¬
tura: Deinde ablue hoc fermentum forti¬
ter cum aceto forti & sale communi, bęne
praeparato, donec acetum inde exeat cla¬
rum & bene purum, & tunc ablue sal cum
aqua dulci, & aquam ad ignem exsicca. Ab
hinc verò superadde ei sulphuri albi par¬
tem vnam, terendo insimul totum. donec
redeat totum quasi in corpus vnum, Deinde
incera ipsum cum vna parte aquae, & mitte
ad sublimandum, &c. Sic eodem modo fit
fermentum rubeum cum solę purissimo, vt
suprâ, licet Pandolphus dicat in Turba,
quòd nullum venenum tigens generatur,
absque sole & vmbra eius, quod volunt & plu¬
res alij: Quia non sit aliud fermentum tam ad
albam quam ad rubeam tincturam quam
Sol. Dicit Aristoteles. Album & rubeum