1343
544 CLANGOR
ex vna radice, nulla re alterius generis inter¬
ueniente pullulat.
Item Rosarius & Petrus de Zalento di¬
cunt. Fermentum quod est medium coniun¬
gens, si ponitur in principio vel in medio,
opus perficitur citius, nec indiget reiteratio¬
ne: Non tamen dicunt haec per abnegatio¬
nem. Arnoldus dicit: Cum autem praedictam
medicinam volueris fermentare, tunc sol¬
ue eam in dicto humido distillato, sicut di¬
ctum est superius, donec sit aquatica vt Mer¬
curius, tunc pone in vase super ignem in to¬
to regimine, donec colores appareant, vt in
primo regimine, donec habueris Elixir vt
prius fusibilem & tingentem: & tunc dupli¬
catus est eiusdem elixiris effectus in fermen¬
tatione, quantitate, & proiectionem etc. Quo¬
niam in omni solutione & fixatione acqui¬
rit sibi decem in multiplicatione, ideo quan¬
tum plus soluitur, figitur, tingitur, & fun¬
ditur medicina, tantum melius & fortius o¬
peratur.
Item de fermento nota. Ex perfecto nil
fit, quia iam perfectum est, prout ista materia
seu artificium perficit. Habemus exemplum:
Panis fermentatus & coctus, est perfectus
in suo statu vel esse, & ad suum vltimum fi¬
nem peruenit, nec eo plus poteris fermen¬
tare: Sic est in auro, Aurum purum deductum
est per examen ignis in corpus firmum & fi¬
xum,