1343
BVCCINAE. 545
xum, & eo ampliùs fermentare est impossi¬
bile apud philosophos, nisi habeatur prima
materia metallorum in qua resoluatur in pri¬
mam materiam, & in elementa miscibilia.
Recipiamus ergo illam materiam vnde erit
aurum, & mediante artificio deducitur in
verum fermentum philosophorum, & mu¬
temus hoc cum ingenio in materiam perfę¬
ctam, vel in speciem corporum perfectorum,
& tunc demum incipiamus operationem.
Quare multi moderni laborantes etiam phi¬
losophicè sunt decepti, quia opus dimittunt
vbi est incipiendum.
Nota, aqua est spiritus corpus purgans,
subtilians & dealbans. Et fermentum est á¬
nima, quae corpori imperfecto mediante a¬
quà vitam tribuit, quam prius non habebat,
& in meliorem formam reducit. Etiam si in
lapide nostro esset tantum alterum eorum,
nunquam facilè flueret medicina, noque tin¬
cturam daret, & si daret, vt Mercurius in fu¬
mum volaret, quia non esset in eo recepta¬
culum tincturae.
Et in horam coniunctionis maxima, appa¬
rent miracula: tunc enim corpus imperfe¬
ctum coloratione firma coloratur, fermen¬
to mediante, quod fermentum est anima cor¬
poris imperfecti, & spiritus mediante animam
cum corpore coniungitur, & ligatur cum
eò simul in colorem fermenti, coniungitur
Mm