1343
562 CLANGOR
compositione veri Elixir, & ita opereris, vt
dictum est, vt scias quantum debeas appo¬
nere de terra, quantum de aqua, & quantum
dè aere ad album Elixir, & quantum de igne
ad rubeum. Ratio est, quia si magis ponere¬
tur de terra quàm dictum est, mortificaret a¬
nimam: Si verò minus, fieret Elixir, nimis
humidum, nec figeretur. Et similiter de a¬
qua, si plus apponeretur, & esset humidum
& nimis molle: si minus, esset siccum & du¬
rum, nec penetraret. Et si de aere similiter
minus apponeretur, non coloraret perfecto
colore: & si magis, esset in perfectione colo¬
ratum in albo Elixir.
Ad solare verò Elixir, cum sol sit calidior
luna, debent esse duo pondera terrae, tria de ae¬
re, tria de aqua, vnum pondus & dimidium de i¬
gne: nam pondus ignis est medium pondus aquę¬
Et in hoc neque est additio neque diminutio.
Dicit Raymundus: Cum volueris Elixir
ad rubeum per traditionem generalis do¬
ctrinae, doctrinam faciendi Elixir ad album
resumes in exemplum. Nam hic modus faci¬
endi Elixir ad album, repeti non oportet, ni
si solum pro quolibet elementato albo, ele¬
mentatum ponas rubeum, quoniam in Elixi¬
re ad rubeum. apponitur ignis vlterius, qui to¬
tum rubificat, & sublimatur vt spiritus. Pon¬
dera vero elementorum, sunt duo pondera
terrae, & tria aquae, & totidem & vnuim pon¬
dus