1343
BVCCINAE. 563
dus & dimidium de sulphure rubeo. Primò
enim ponas terram: quia participat cum fer¬
mento. Secundò ponas aquam: quia est me¬
dium inter terram & acrem. Tertiò ponas
aerem: quia est medium inter aquam & i¬
gnem. Quartò ponas ignem, sed ignis per
aerem figitur sicut & aqua per terram, etc. si¬
cut scis.
Sciendum est. Quòd si lapis philosopho¬
rum purificatus adiungatur cum aliquo cor¬
pore, & qualitercunque destruatur corpus,
materia lapidis semper remanet cum illa
parte corporis, quae magis est purificata
secundum viam naturae. Nam lapidis ma¬
teria figit ignem, neque potest comburi:
quia ipse lapis super omnem ignem perpe¬
tuus est creatus. Et ideo quanto magis in i¬
gne perseuerat, tanto plus augmentatur vir¬
tus eius in quantitate & qualitate: quia la¬
pis philosophorum non habet humiditatem
terminabilem, & licet siccus sit in experien¬
tia, copiosus est humiditate vnctuosa in eius
occulto, quae nunquam potest destrui per aliquam
viam. Quia si corpus cum quo commiscetur
destruitur, semper remanet eius substantia
subtilis vel grossa, secundum quod fuit prępa¬
rata, quam est vera & res fixa. Ideoque nisi destrua¬
tur corpus, materia vel medicina de ipso crea¬
ta & extracta semper perseuerat. Hęc Geber
dicit. Alius philosophus, dicit in Turba:
Nn 2