1343
BVCCINAE. 565
ingredi corpus mortuum nisi mediante aqua,
quę facit matrimonium & copulam inter fer¬
mentum & terram albam: idcirco primò in
omni fermentatione notari debet pondus
vniuscuiusque. Si igitur terram soliatam albam
ad album Elixir volueris fermentare, vt sta¬
bit in complemento tincturę super corpora
à perfectione diminuta, tunc recipe terrę de
albatae seu soliatae corporis mortui partes
tres, & de aqua vitae reseruata partes duas,
& fermenti partem alteram dimidiam.
Fermentum autem sit praeparatum vt fiat
calx alba, fixa & subtilis, si ad album procedit
tua intentio: Si verò ad rubeum, tunc sit calx
citrinissima auri pręparata, & non erit aliud
fermentum. Ratio, quia ista duo corpora lu¬
centia sunt, in quibus sunt radij tingentes
splendidi, caetera corpora albedine & rube¬
dine naturaliter excellendo.
Postea sapienter ponas in suam fiolam ad
hoc deaptatam, & in corium suum tempe¬
ratum repone vt coagulentur & fixentur, &
fiet vnum corpus. Deinde iterum solue cum
tertia parte aquae, & exsicca: & hoc reitera
pluries, donec excellentissimum lapidem al¬
bum per hos gradus reiterationis & praepa¬
rationis praeparabis album, fixum, stantem, per¬
minima ingredientem corpora velocissimè fluen¬
tem ad instar aquae fixae, super ignis pugnam tin¬
gentem Mercurium & omnia corpora à per
Nn 3