1343
566 CLANGOR
fectione diminuta in verùm argentum.
Et nota, quando plus vel pluries huius
complementi ordo reiteretur, solutionis, coa¬
gulationis & contritionis, tanto huius ma¬
ioris exuberatione, videlicet medicinae mul¬
tiplicatur bonitas magis & magis. Nam quo¬
ties pertractaueris super ipsum lapidem eius
propriam bonitatem reseruatam, toties mul¬
tas lucraberis in eius proiectione super cor¬
pora partes, à perfectione diminuta. Quare
philosophi laudant reiterationem vltra. Si i¬
gitur terram albam fermentare ad rubeum
Elixir volueris, diuide ipsam terram albam
in duas partes, vnam partem augmentabis
ad Elixir album cum sua aqua alba reserua¬
ta, & sic nunquam desinit esse eius: & aliam
partem pone in vitrum suum, id est in furnum
suae digestionis, & auge sibi ignem, donec vi
& potentia ignis digestionis in rubicundissi¬
mum lapidem conuertatur, veluti sicut cro¬
cus siccus, combustus. Et si volueris vt fiat
tinctura rubendinis, Elixir albissimum trans¬
formans, & tingens Mercurium, lunam, &
omne corpus in verissimum solem, vel so¬
lificum corpus, tunc fermenta eius partes
tres cùm parte altera dimidia auri purissimi
praeparata, vt sit calx subtilissima, cum dua¬
bus partibus aquae solificatae, artificialiter in
vnum chaos reducens, connexione per mi¬
nima, vsque ad occultum corporis, & pone
in suo