1343
574 CLANGOR
est fermentum ad album, Luna pura: & fer¬
mentum ad rubeum, Sol purus. Proijciatur,
ergo vna pars medicinae, suprà duas fermen¬
ti, & totum erit medicina: & ponatur in va¬
se vitreo super ignem, & claudatur sic, vt aer
non intret, nec exeat, & seruetur, & regatur,
& subtilietur quoties volueris, sicut fecisti
de prima medicina, tantam virturem recipi¬
et vna pars secundae medicinae, quantum ha¬
buit vna pars primae medicinę. Sic enim per
solutionem, & fermentationem poterit me¬
dicina multiplicari in infinitum.
Tripliciter lapis philosophicus mul¬
tiplicatur.
Primo modo fit per reiterationem notae
corruptionis ad principium, hoc est corrum¬
pendo lapidem per dissolutionem & putre¬
factionem, & per elementorum coniunctio¬
nem, & inhumationem in aere vel in terra,
& per decoctiones aeris, & ignis communis.
Et hoc ad altera opera particularia, per con¬
iunctionem elementorum cum terra folia¬
ta, & decoctionę ignis communis, in huma¬
tione fimi. Item vtraque multiplicatio fit si¬
mul, si ex medicina multiplicata in quanti¬
tate duxeris ad dictas duas rotas, & feceris
sicut dictum est.
Nam quantumcunque medicina transit per
istas duas rotas ad finem terminationis, tantum