1343
BVCCINAE.
573
tum plus & multiplicatur in virtute propter
materiam, qua ad tantam subtilitatem dedu¬
citur. Ex quo spiritus existens in tali mate¬
ria multiplicat similitudinem suam, sicut
summitas ignis existens in oculo Basilisci,
suam similitudinem multiplicat in igne exi¬
stente in animalibus, ratione cuius suffoca¬
tur calor naturalis vnius cuiusque animalis,
sicut lux ignis per lucem solis extinguitur.
Haec Raymundus.
Modus proijciendi omnium praescripto¬
rum, taliter potest experiri.
Sumatur vna pars de medicina, & decem
partes Mercurij crudi purgati, sic quod Mer¬
curius calefiat ad ignem, vsque ad fumosita¬
tem. Ex tunc proijciatur medicina desuper
quae statim fluit, minima penetrando, tunc
stato vigorato igne, Mercurius fusus colli¬
gatur, cujus recipiatur modica pars, & tan¬
tum sui Mercurij viui ponatur ad ignem, &
probetur pondus. Si Mercurius additus no¬
tabiliter recesserit, tunc medicina non suffi¬
cit ad vlteriores partes. Si autem corpus in
corpore notabiliter diminutum non fuerit,
sed materia adhuc fuerit frangibilis, & ni¬
mis mollis vel dura, tunc sumatur huius ite¬
rum modica pars, & tantum sui de Mercurio
crudo, & per omnia vt dictum est proceda¬
tur, donec habeatur intentum.