1343
586 CORRECTIO
Quot sunt partes mineralium.
Cap. II.
Distinguuntur corpora mineralia specia¬
liter in duas partes, scilicet in partem metal¬
licam, & partem mineralem. In partem me¬
tallicam, id est, in metalla quae originem ex
Mercurio ducunt. Et in partem mineralem,
quę originem ex Mercurio non trahunt. De
metallis exemplum, vt aurum, Luna, Mercu¬
rius, Iupiter, Mars, Saturnus, electrum. De
mineralibus exemplum, vt sales, atramenta,
alumen, vitriolum, arsenicum, auripigmen¬
tun, de metallis quae originem ex Mercurio
ducunt. Sunt autem ductibilia & liquabilia
omnia metalla, quae originem ex Mercurio
duxerunt: quia materia eorum est substan¬
tia aquea, mixta cum substantia terrea com¬
mixtione forti, vt vnum ab altero separari
non possit: quare congelatur substantia a¬
quea illa cum frigore magis post actionem
caloris, & erunt ideo ductibilia seu fabrilia:
& non congelatur sola aqua nisi cum siccita
te terrestri, quae alterat aquositatem, cum in
ipsis humor non est vnctuosus: quia conge¬
latio eorum est siccitate terrestri, ideo facili¬
ter non soluuntur; nisi per actionem ca¬
loris vehementem in ipsis, secun¬
dum quòd sunt fortius, ac
fortiter commixta.
Quo