1343
FATVORVM
587
Quomodo ex Mercurio gene¬
rantur metalla in speciali.
Cap. III.
Rerum omnium liquefactibilium natura
ex argento viuo est & sui substantia, eo quòd
propter idem argentum viuum coagulatur
ex vapore, siue calore sulphuris albi vel ru¬
bei non vrentis. Vnde Aristoteles quarto
Meteororum: Si sulphur album non vrens
fuerit, congelat Mercurium in argentum bo¬
num. Si verò sulphur fuerit purum cum ru¬
bore claro, & in eo fuerit vis igneitatis sim¬
pliciter non vrentis, congelat in aurum pu¬
rissimum melius quàm minera produxit:
quia omne siccum naturaliter bibit suum hu¬
midum, vt in suis partibus sit continuatum.
Vapor ergo sulphuris argentum viuum coa¬
gulantis, est ex substantia terrea, subtili, ae¬
rea, decocta & digesta à commixtione pri¬
ma, sibi vnita actione caloris, postea eleua¬
ta; decocta, & digesta, donec habeat vim sul¬
phuream coagulandi argentum viuum in
corpora metallica. Sed quando sulphur fue¬
rit simplex vel adurens; perfectionem vel
imperfectionem causat in metallis, sicut post
patebit exemplum de his, quòd ipsorum pri¬
ma materia sit argentum viuum: quoniam
cum liquefiunt, per calorem conuertuntur
in ipsum. Certum est ipsa antea fuisse argen¬