1343
588 CORRECTIO
tum viuum, quia omnis res de eo est, in quod
resoluitur. Exemplum de glacie.
Degeneratione Mercurij & quae me¬
talla ex eo generantur.
Cap. IIII.
Argentum viuum in prima sui radice est
compositum ex terra alba, subtili, nimium
sulphurea, cum aqua clara fortiter admixta,
donec fiat substantia vna non quiescens in
superficie plana, nec adhaeret tangenti ratio¬
ne siccitatis, quae alterauit aqueitatem in i¬
pso. Est autem homogenium in natura: quia
aut totum remanet in igne & fixatur, aut to¬
tum euolat in fumum, cum sit incombustibi¬
le & aereum. Et hoc est signum perfectionis.
Et ideo cum prius in terra sulphurea decur¬
rit calefactum, superius ascendit. Vnde eius
natura est, vt per calorem subtilietur. Verun¬
tamen continua sublimatione nimium de¬
puratur, decoquitur & inspissatur, ac per sul¬
phuralbum & rubeum gradatim congelatur.
Quandoquidem sulphur dissoluitur multo¬
ties, & prius coagulatur argentum viuum
sublimatum, inceratum caloris actione, do¬
nec vix in millibus annorum successiuè ope¬
re naturae in metallum perfectum coagula¬
tur. Ex hoc quidem in vasis mineralibus i¬
psa natura operatur metalla. In istis ergo o¬
peribus; naturam imitari oportet quicunque
vult