1343
FATVORVM.
589
vult medicinam perficere ab imperfectione
perfectam: licet ipsa corpora differant com¬
positione sua ab argento viuo, quae ab eo ge¬
nerantur, eo modo quò ipsum fuerit purum
vel impurum, ex sulphure mundo, vel im¬
mundo. Si enim argentum viuum coagula¬
tur ex sulphure puro, in quò est vis igneita¬
tis, simplex erit aurum. Si verò sulphur fue¬
rit malum & debile, & Mercurius bonae sub¬
antiae, connuertit ipsum in aes. Si verò argen¬
tum viuum fuerit ponderosum, terreum &
immundum, & sulphur immundum & foe¬
tidum ac terreum & fixae substantiae, fit inde
ferrum, quod postea non faciliter funditur.
Stagnum verò videtur habere argentum vi¬
uum bonum, sulphur verò malum non benem
mixtum, ideò inter dentes causat stridorem.
Plumbum habet grossum argentum viuum,
malùm, mali saporis & foetidi, ac virtutis de¬
bilis, vnde assidue per ignis violentiam cor¬
rumpitur. Sic differunt corpora metallica ab
argento viuo, secundum quod ipsis inest sul¬
phur extraneum vel adurens. Quòd sic con¬
sideratur quae virtus sit in ipsis, cum multa
quantitas sulphuris est imperfectio, & mul¬
ta quantitas argenti viui est in ipsis perfe¬
ctio, cum argentum viuum sit incombusti¬
bile & aereum; quóniam sulpliur comburit
& comburitur; & perfectum in omni opere
impedit. Haec sunt verba Aristotelis quarto