1343
594 CORRECTIO
do, ac fortius cum altero coniungitur, & sic
perfectiora tunc ex ipsis generantur metalla.
Quaestio.
Cum generaliter philosophus loquatur,
quòd sulphur coagulat, dicendum quod non.
Quia omne sulphur vulgi secundum philoso¬
phum, metallis est extraneum & contrarium. Aui¬
cenna: Non intrat in magisterium quod non
est ortum ab eo. Quia semper inficit & deni¬
grat, & corrumpit, quocunque modo per artifi¬
cium pręparetur. Est.n. ipsum, ignis infectus,
ergo fusionem impedit. Si vero calcinatur, in
terream redit substantiam, vt puluis mortuus.
Quo ergo modo potest alijs vitam inspirare?
Habet enim duplicem superfluitatem, sicut inflam¬
mabilem substantiam, & terream foeculentiam.
Igitur per haec considera sulphur vulgi non
philosophorum esse, cum sulphur philoso¬
phorum sit simplex ignis viuus, alia corpora
mortua viuificans, & ea maturans, ita quod¬
naturae defectum supplet, cum ipsum sit su¬
perfluae maturitatis, secundum quod in na¬
tura sua sit perfectum, ac per artificium ma¬
gis ac magis depuratum. Vnde Auicenna:
Tale sulphur non reperitur super terram, ni¬
si in quantum exit in istis corporibus sole &
luna; & in alio, quod est illud, quod nulli di¬
citur, nisi ex parté Dei sibi reueletur. In sole
autem perfectius: quia magis est digestum
& decoctum.
Quo¬