1343
FATVORVM. 595
Quomodo possibile sit minora metalla,
artificialiter fieri metalla.
Cap. VII.
Sed quia in praecedenti capitulo determi¬
natum est, minora metalla artificialiter im¬
possibile fieri metalla, propterea hic restat
fore probandum. Primo sic, quia minora me¬
talla de prima metallorum materia, quae est
Mercurius, non sunt generata: quia genera¬
tio eorum cum generatione Mercurij in pri¬
mis differunt in forma, in natura, in composi¬
tione, ideo etiam fieri metalla non polsunt:
quia rerum vnius speciei, vna est materia pri¬
ma, & sperma ex quibus generantur.
Prima pars antecedentis patet, quod mi¬
nora metalla non sunt generata ex Mercu¬
rio, quod est causa, quia semper manet in pri¬
ma materia metallorum, & non extranea
sulphura. Vnde Aristoteles & Auicenna:
Ideo si deberent fieri metalla, oporteret
quòd primò transirent in primam materiam
metallorum. Sed quia artificialiter hoc fieri
non potest, ideo minimè ex eis metalla fieri
possunt. Sic patet prima pars, antecedentis
satis declarata.
Secundò ad idem. Quia minora minera¬
lia principium metallorum artificialiter fieri
non possunt, quod est Mercurius: ideo etiam
medium & finem non pertingunt, quae sunt
Pp 2