1343
FATVORVM. 597
naturalem, vermes, herbas, radices, stercus hu¬
manum. Multi.n.fatui laborauerunt, & adhuc
laborant in hijs rebus vegetabilibus & sensi¬
bilibus, vbi nihil tamen veritatis inuenerunt,
sed quasdam humilitates, de quib. indicamus
inscijs, vt euitare possint deceptiones. Nam
ex hijs rebus postea dicendis, longo tempore
extraxerunt quod appellabant arg. viu. artificia¬
le, & olea; & aquas, quas nominauerunt qua¬
tuor elementa, videlicet aquam, aerem, terram.
& ignem, & salem armoniacum, arsenicum & sul¬
phur, & auripigmentum, quod emissent melis
in foro, & citius perfecissent. Quaesierunt e¬
tiam in rebus vegetabilibus & sensibilibus
humore carentium, & siccorum combustibi¬
lium & corruptibilium tincturam, quam non
habent. Hij verò damnificati sunt damno ap¬
parenti. Et istę sunt rationes: Capilli humani,
cerebrum, sputum humanum, lac mulierum, cruor
humanus, vrina, stercus, embrio, menstruum,
& sperma, ossa mortuorum, oua gallinarum, &
simpliciter in omnibu. animalibus brutis, pi¬
scibus & volatilibus, vermibus, & carnibus,
scorpionib. bufonib. basilisco naturali & ar¬
tificiali, in quo maxima trufa est. In testudini¬
bus, & succis quarundam herbarum, & floribus ar¬
borum, & specialiter in hijs, videlicet herba lu¬
nari & solari, quę dicitur toxicum, & in omni¬
bus in quib. finxerunt nomina ad placitum suum,
secundum metalla decipientes se & alios, volen¬
Pp 3