1343
598 CORRECTIO
tes cum pessimis rebus optimam perficere,
& naturae defectum cum talibuis adimplere,
in ijs nullam virtutem imaginantes veraci¬
ter, nec scrutantes, volentes stercus semina¬
re & metere triticum, quod vsui videtur im¬
possibile. Vnde dicitur. Si quae homo semi¬
nauerit, haec & metet. Ergo si stercus semi¬
nat; merdam quoque & metet. Quare non est
mirum quod vix vnus inter mille, aut nul¬
lus de talibus perficit. Semina aurum & ar¬
gentum, & afferet tibi fructum millesimum,
cum labore tuo, mediante natura: quia ipsa
solum habet quod quaeris, & nulla alia res
mundi, cum alia omnia vt foetida, & naturae
cedunt per ignis assiduitatem, & examen.
Sunt & alij Alchimistae in mineralibus mino¬
ribus laborantes; scilicet quatuor spiritibus
vt in sulphure vulgi, arsenico, auripigmen¬
to, & sale armoniaco, volentes ex hijs tinctu¬
ram perficere, sed hoc facere non possunt, vt
patet per diffinitionem tincturae. Quia tin¬
gere non est aliud quàm tingendo tinctum
in naturam suam transsormare, & secum si¬
ne vlla transformatione permanere, & do¬
cens naturam contra ignem praeliare. Nam
tingentis & tincti natura concordat. Exem¬
pli gratia. Si ex auro vel argento tinxeris
plumbum, vel stannum; vel aliquid aliud ta¬
le, hoc concordat in naturis: quia originem
ex vtraque parte ex Mercurio duxerunt, ma¬
turum