1343
602 CORRECTIO
rubeum ex vtraque parte existit in sole. Qua¬
re ignis est perfectio eius, & in igne genera¬
tum est. Et ideo amicabiliter gaudet natura
suae igneae naturę. Vnde aliquę res extraneę
hoc in corporibus causare non possunt, cum
ars non sit aliud mediante natura, nisi deco¬
ctio & digestio illius naturae per simplicem
laborem. Exempli gratia, Mane cum surgo,
& video vrinam meam albam, iudico me pa¬
rum dormiuisse, tunc repono me iterum ad
dormiendum, & accepto somno, vrina citri¬
natur. Et hoc propter maiorem digestionem
caloris naturalis in me existentem. Sic se¬
quere naturam per artem; similiter decoque¬
re, digerere, maturare substantialiter, cum iam
in actu natura contineat in se ignem natura¬
lem quo maturatur. Hoc aliae res non ha¬
bent, ideo dare non possunt. In Luna non est
nisi sulphur album simplex, non tamen di¬
gestum sicut rubeum, nec sic à nigredine pri¬
uatum per actionem caloris, quem in se na¬
turaliter continet. Sed ignis species est obte¬
cta & occultata; agens in ea plus per artem
quàm per naturam. Et ideo non est impossi¬
bile quòd ars mediante natura hoc plus di¬
gerat & perficiat, cum naturaliter intendat
perfici, sed per se non potest, nisi moueatur
arte & operatione. Sed isti labores, vt cre¬
do, non perueniunt ad hominem durae cer¬
gnicis. Et ideo non fit verum aurum, nisi fiat
ita