1343
FATVORVM. 603
ita digestum & decoctum, vt melius melio¬
ret peius. Quia omnium philosophorum in¬
tentio est, cum meliore peius perficere. Quod
fatui contrariè intelligunt: quia cum peiorè
melius perficere nituntur. Et hoc quaerunt
in re, quod nunquam fuit in illa, scilicet au¬
rum & argentum in rebus adustibilibus, vt
suprà dictum est.
Quod in alijs aegris corporibus non est v¬
tile hoc sulphur quaerere, quia ibi
non est. Cap. X.
Quęri non immeritò potest, vtrum ex a¬
lijs aegris corporibus, hoc sulphur album &
rubeum ad teingendum Mercurium elici
possit: Dico quod non, quiam prius dictum
est, quòd non est aliqua res maioris tempe¬
rantiae, quàm in istis quobus corporibus re¬
peritur. quibus insunt radij tingentes, cum
prius dictum est, quòd aegra corpora in se con¬
tineant sulphur foetidum & adustibile, & non
virtualis naturae, sicut in istis, &c. Cum omnis
ars non valeat, nisi praehabita natura, quam se¬
quatur. Posses tamen cum minoribus minera¬
libus purgare metalla, quibus purgatis tamen
adhuc non habent auream & argenteam na¬
turam in se: quia digestio & decoctio aurea
non fuit in illis, sicut in alijs, nec sulphurita
maturum. Et ideo ipsis immaturis succurendum