1343
614
LIBER. DE ARTE CHI¬
MICA INCERTI
Authoris.
DE GENERATIONIBVS
Metallorum in Visceribus Terrae.
Caput I.
OMNIVM rectè Philosophan¬
tium eadem est opinio atque sen¬
tentia cuncta Metalla vapore sul¬
phuris ac argento viuo generari.
Quoniam cum pinguedo terrae calefacta, a¬
quę substantiam adinuenerit aliquantulum
globatam, eandem tum virtute naturali, tum
corporum coelestium radijs atque conatu coe¬
li, secundum puritatem aut impuritatem v¬
triusque aurum, argentum, cuprum, stannum,
ferrum & plumbum, corpora illa speciosissi¬
ma in venis terrae consolidauit.
De natura & arte. Cap. II.
Sunt autem duae in hac mundi testudine
causae effectrices, natura & ars. Natura quo¬
tidie nouas producit res atque generat: Ars
verò illarum rerum similitudines per conce¬
ptum in se imprimens, naturae vestigia linea¬
tionesque miro modo prosequitur. Ita vt si in
ingenium