1343
CHIMICA. 615
venium hominis in quibusdam aliquando
non opituletur, ipsam naturam ab opera¬
tione sua palam est defecisse. Ars etenim na¬
turam, adiumento naturę nonnunquam cor¬
rigit, supplet, & quodammodo (praesertim in
hac magnifica mineralium rerum diatribe)
superare videtur. Quod à priscis illis philo¬
sophis iamdudum in memoriam est conse¬
cratum. Duo sunt philosophorum genera.
Quidam naturam duntaxat per se inuesti¬
gantes, virtutem ac potentiam quam habent
res sublunares, tum ab elementarijs qualita¬
tibus, tum à coelo & stellis, literarum mo¬
nimentis tradidere, vt sunt Medici: Et qui¬
dam alij, qui animantium naturas, arborum,
herbarum, metallorum & lapidum praetio¬
sorum descripserunt. Alteri longè quidem
splendidiores, non solum naturam, sed ipsum
denique naturae arcanum, eiusque penitiora a¬
dyta, sagacissimè ac argutissimè penetran¬
tes, veriori vocabulo philosophi nomen si¬
bi vsurparunt. Sed quia natura ex duobus
sulphure & Mercurio cuncta producit me¬
talla, nobisque superiora corpora ex eis gene¬
rata cum inferioribus reliuuerit, certum est,
diligentes eadem ex tribus suis operationi¬
bus conficere, & inferiora corpora ad na¬
turam & perfectionem corporum
superiorum deducere
posse.
Qq 4