1343
CHIMICA.
& suae naturae alimento enutrita, luminisque
solaris vibratione euocata, in speciem arbo¬
ris & herbae ad superficiem terrae debito tem¬
pore erumpunt. Pari modo ars ea diuina, se¬
men è corpore perfectiori docet eximere, quod
terrae philosophicae per artem praeparatae
immissum, & calore temperato in puluerem
ilbum aut rubeum iugiter decoctum, inferio¬
ra corpora ad naturam superiorum traditur.
conuertisse.
Ponit, quare philosophi hanc artem quae¬
sierint, quid eos ad hoc mouerit, & solui¬
tur ea quaestio, Quare spiritus in metallis
non possit sibi simile propagare, cum cu¬
iuslibet rei spiritus, sit generatio¬
nis author. Cap. IIII.
Causam autem potissimam, quare prisci il¬
li philosophi hanc scientiam indagarint, in¬
spirationem Dei alacriter asserimus. Viden¬
tes enim philosophi cunctas res vegetabiles,
animalesque, tum caeteras res suo quodam
spiritu se multiplicare, & sibi producere, trans¬
mutationemque fieri in hoc mundo inferio¬
ri per aerem, qui longo tempore singulas res
corrumpere videretur, naturamque alterius
se motibus alterare, suborta est inter eos hęc
quaestio, Quare, videlicet, spiritus in metal¬
lis non possit sibi simile propagare, cum ex
Qq 4