1343
618 DE ARTE
vno surculo multi coalescerent, & ex vno gra¬
nulo innumera penè grana sese multiplica¬
rent. Decretum est tandem diuino oracu¬
lo, spiritum eum crassiori cohiberi materia,
qui si sublimatione quadam ad ignem secer¬
natur, secretusque in sua sede connaturali com¬
seruetur, tanquam seminaria virtus, praeter
omne falsum, possit sibi simile generare: Ex
hoc cogitarunt philosophi, corporibus infe¬
rioribus perfectissimi corporis lucem & ni¬
torem inducere, cum inuenissent metallica
corpora solum penes decoctionem aut ma¬
iorem aut minorem inter se discrepare, om¬
niumque metallorum Mercurium fuisse pri¬
mam originem, cùm quo metallicum auri
Mercurio extrahentes, aurum ad naturam pri¬
mam reduxerunt. Quae quidem reductio
cum sit facilis & possibilis, conclusum est â
philosophis, transmutationem in metallis fa¬
cilem & possibilem esse. Et cum primigenij
illi philosophi, aurum ad naturam primam
reduxissent, influxu coelesti vsi sunt, ne rur¬
sus metallum efficeretur, quale prius erat.
Deinde naturam eius purificabant immun¬
dum à mundo separantes. Quo facto eam rem,
philosophorum lapidem transmutantem vo¬
citarunt. Propter cuius confectionem diuer¬
sae operationes à diuersis philosophis sunt
inuentae, vt compleretur artificio id quod à na¬
tura esset relictum, cum natura ipsa semper
prona