1343
CHIMICA. 623
itidem foret suspicari, antiquos illos veneran¬
dae autoritatis philosophos, in hac praeser¬
tim rerum naturalium diatribe, aliquid falsi¬
tatis memoriae commendasse, qui summam
operam veritati inquirendae semper accom¬
modarunt, licet ad fidei naturae salutiferę sub¬
limitatem summumque diuinae essentiae fa¬
stigium non ascenderint. Quis ergo nisi Zoi¬
lus hanę scientiam non laudet, eamque sin¬
gulari fauore non prosequatur? A qua cun¬
ctae penè detractorum artes sunt deprom¬
ptae: à qua tot colores arti pictoriae multum
idonei sumpserunt exordium. Taceo artem
monetariam: taceo eruditam eam medico¬
rum destillationem, qua virtus, quam essen¬
tiam quintam vocant, elici solet. Quid de va¬
sis illis aeneis dicam? quibus fulmina & tona¬
tio apud mortales citari solent, si modo ad¬
uersus Christianae fidei sacrilegos hostes eis
vterentur? Est pręterea scientia lapidis adeo
sublimis atque magnifica, vt in ea tota penè
natura totaque rerum vniuersitas, tanquam
in quodam liquido speculo conspiciatur.
Habet etenim se instar mundi minoris, vbi
sunt quatuor elementa & quinta essentia,
quam coelum vocant, in quo sedem posuit
alia quaedam nobilissima essentia, quam phi¬
losophi quidam omnipotenti Deo (cum pa¬
cè loquor) sanctissimae atque indiuiduae Tri¬
nitati, soliti sunt comparare. Quae nec sit de