1343
624 DE ARTE
natura coeli, nec de naturis elementorum,
eamque nomine peculiari animam mediam
naturam vocitarunt. Et quemadmodum
Deus mudi faber, vbique adest in hoc mun¬
do maiori: ita haec essentia, quae Dei appella¬
tionem censetur, vbique est in toto mundo, id
est, vitro philosophico. Et sicut omnipotens
Deus immensus est & infinitus: sic ea res qua¬
si innumera videtur in sui similis pro creatio¬
ne vsque ad finem extremum mundi maio¬
ris. Tunc enim natura generatiua ab omni
rè procreatili auferetur. Ex quibus verbis
naturę peritus colligere potest, lapidem mul¬
tas partes tingere posse, quibus etiam multę
aliae difficultates dilui possunt. Valeat ergo
Aristarchus Theologus, qui diuinarum se li¬
terarum interpretem fateri non erubescit, &
hanc naturae a Deo conditae peritiam, qua
Deus magnificentius atque sublimius, post
Sacras literas huic mundo contulit nihil, suis
impudentissimis conuitijs non veretur in¬
cessere. Dic mihi per Deum immortalem,
quid ést iniquius? quàm vt oderint homines
quòd ignorant. & iam si res mereatur odium,
quid demum est futilius? quid abiectius?
quaeue maior est deliratio ac vecordia, quam
eam damnare scientiam, in qua nihil prorsus
olfeceris? qui nec naturam, nec naturae ma¬
iestatem, nec proprietatem, nec occultas me¬
tallorum operationes vnquam didicêris?
Cro¬