1343
CHIMICA. 625
Crocitat ac blaterat itidem lureconsultus ac
Forensis ille Rabula philosophiae osor maxi¬
mus, qui ex miserorum lachrymis venalis
linguae malleo numismata sibi cudit: qui sa¬
cratissimos legum praeteriens, per amba¬
ges glossematum totum mundum suis dolis
est persecutus. Sed quid sannas & Satyras
persequor? Maneant salebrosi isti homines
eorumque pedissequi in sua opinione perpe¬
tuò, qui nihil sapiunt quod castum, quod
iucundum, quod festiuum, quod denique se¬
ductum sit à vulgari disciplina: quique nihil
inclitum & celebre, sed quippiam forsan gre¬
garium è nigellis Cadmi filijs sunt consecu¬
ti. Sed quorium haec? Ego hanc lapidis phi¬
losophorum indaginem mihi familiarem se¬
legi, eamque saepius appello, totius philoso¬
phiae occultę, aut Magiae (haud quidem su¬
perstitiosae sed naturalis) Mineruam vnicam,
atque Margaritam praecipuam. Videtur ta¬
men opinione indoctorum longè de¬
generare à studio meliori, quod à
voluntate diuina decretum
est & constitu¬
tum.
Rr