1343
CHIMICA.
627
quandam creauit, crudis, vt ita dixerim, li¬
neamentis, adhuc ineffigiatam, quam Moses
ille, quem philosophiae philosophorum fon¬
tem ac primarium Antitiste appellare liber,
modo terram inanem & vacuam, modo abys¬
sum & aquam: Anaxagoras verô Chaos con¬
fusum. Alij matrem mundi, fundamentum
atque naturae vultum ritè appellarunt. In cu¬
ius gremio cum omnes res indiscretae atque
indigestae consisterent, neque formis proprijs
essent conspicuae, spiritu Dei interueniente
hunc mundum visibilem, secundum mundi
intelligibilis exemplar & similitudinem gra¬
phicè & ad amussim Dandalius conditor ex¬
pressit atque descripsit. Hinc coelum ipsum
in sublimi suspensum rutilis ignibus faberri¬
mè decorauit, motumque eius & astrorum
ita composuit atque digessit, vt per arcam
coeli mirabili ratione decurrerent ad efficien¬
das succedentium sibi temporum varietates:
vtque res inferiores motu ac lumine suo ca¬
lefacerent, fouerent, & in essentia conserua¬
rent. Propterea res inferiores superioribus,
vt ouum gallinae fouendum, vt foeminam vi¬
ro foecundandam supposuit. Quibus à pri¬
mordio seminales quasdam rationes insper¬
sit, vt sese acceptis oportunitatibus perpe¬
tua, vt ita dicam, foecunditate atque prole
multiplicarent. Fabrefecit autem Deus hanc
mundi compaginem harmonia, quadam, at¬
Rr 2