1343
628 DE ARTE
que musica sibi inuicem proportione cognà¬
tam, vt quae sint in mundo superiori, in infe¬
riori quoque sint, sed modo terrestri: quae iti¬
dem sint in inferioribus, etiam in superiori¬
bus visantur, modo quidem coelesti & secun¬
dum causam. Ad quod fortè, opinionem A¬
naxagorae ponentis, quodlibet esse in quo¬
libet, applicare posses. Quare congruum est
Deum cuncta moderari & implere quae crea¬
uerit. Nec ideo Deum omnia implere dici¬
mus, vt eum contineant, sed vt ipsa potius
contineantur ab eo. Nec arbitrandum est,
ita Deum esse in omnibus, vt quaeque res pro
modulo suae portionis eum possit capere,
vtpote maiora majus, minora minus. Sed ita
Deus omnia implet, vt non sit aliquid vbi
non sit. Et ergo intelligimus eum intra om¬
nia, sed non inclusum: extra omnia sed non
exclusum. Ideo interiorem, vt incircum scri¬
pta magnitudine sua, omnia concludat. Qua¬
re diuus Dionysius ait: Omnes res affirmari
posse de Deò, cum sit author & gubernator.
Ediuersò, omnes res negari de eo verius, cum
nihil sit de his quę condidit. Quod mihi etiam
videtur esse gratius & certius; cum ob va¬
riabilem huius imundi decursum, tum pro¬
pter inuestigabilem altissimae diuinitatis a¬
byssum. Posuit etenim Deus maximum in¬
teruallum inter se & res creatas. Est autem
DEVS immensus quidem, & ineffabilis,
inex¬