1343
630 DE ARTE
plicatis in eos digitis Iouem salutabunda de
promeret. Sèd quid nobilissimus ille nume¬
rus sibi velit, eiusque in membra sua resper¬
sio, nouit Arithmeticus, non qui artem nu¬
merandi mercatoriam, sed proportiones in¬
quirit. Hoc in numero omnes numeros, om¬
nemque proportionem, tum Musicam tum
Geometricam deprehendimus. Adde aliquid ma¬
gis arduum. Nomen Dei in his numeris offendi
quam exactissimè. Cuius nomen sacrosanctum &
in ęternum adorabile in hac temporis plenitudi¬
ne quinque literis adnotatur. Cum tempore na¬
turae tribus, legis verò quatuor scriberetur.
Dicimus praeterea Deum habere omne nomen,
quippe cum sint omnia in ipso & ipse in omnib. vt
infrà disputabitur. Et tamen nullum nomen,
cum diuinae maiestati non possit nomen i¬
doneum attribui. Quantum autem mysterij
atque neruorum numero in se habeat, Pytha¬
goricos belle calluisse facilè crediderim, qui
alium Palladem, alium Dianam, alium Pa¬
trem, alium matrem, alium denique virilem,
alium foemineum nominabant, aptaruntque
numeralis scientię consultissimi Monadem
opificij Deo: Diadem aut dualitatem mate¬
rię: formis ipsis Triadem virginem: tum ho¬
mini eiusque vitae Hexadem & Heptadem.
Enneadem verò omnib. creaturis haud abs
re pulcherrimè accommodarunt. Caeterùm,
vt ad institutum redeam, audi Dionysium
reci¬