1343
CHIMICA. 631
recitantem, Deum esse in omnibus, vel, om¬
nia esse in Deo, sicut numeri sunt in vnitate,
sicut in centro sunt omnes recti lunae circu¬
li. Et sicut membrorum vires sunt anima.
Quoniam sicut vnitas omnium numerorum
communis mensura, fons est & origo, om¬
nemque numerum in se vnicè coniunctum continens,
multitudinis omnis est principium. Sed omnis mul¬
titudinis insons, semper eadem & immutabilis:
Sic pari modo res creatae se habent circa crea¬
torem Et quemadmodum anima humana indi¬
uidua rectrix extat sui corporis, & tota toti
corpori eiusque cuique parti praesens, ita simili¬
ter Deus in hoc mundo vbique est, eumque im¬
plet & moderatur iugiterque conseruat, per vir¬
tutem quam rebus creatis quotidie de perenni fon¬
te spiritus sui impluit liberaliter. Vnde ritè
per quandam similitudinem animę naturae Deum
aut Dei virtutem, qua omnes res sustinet. Animam
mediam naturam, aut animam mundi appellamus.
Non quod mundus ipse sit animal, quod a Christianę
philosophiae vestibulo, partim in Metaphisica
christiana, parti in hac lapidis consideratione
explodere licet. Sed illam filo orationis tersio¬
ri contexere persuadet naturae sublimatas,
hic pedestri sermone incedere placuit. Eamque
inundi animam praecipuè in sole colloca¬
mus. Nihil etenim est in ipso firmamenti
circulo, praeter animam, quod maiorem Dei
similitudinem prae se feret, quam ipsum lu¬
Rr 4