1343
632 DE ARTE
men. Cum quaelibet res tantum sibi, vt ita
dixerim, Dei vendicet, quantum capax est lu¬
minis. Et cum nihil sit oculatius sole, multi
ex Platonicis Orpheum in hoc potissimùm
imitati, Solem, mundi oculum nominarunt.
Quoniam in eo tanquam in quodam luci¬
dissimo speculo cuncta viserentur, atque se¬
se ostenderent. Huic Heraclitus cuncta di¬
cit notescere. si solem è mundo sustuleris.
Quid est nostrum corpusculum, si desit ani¬
ma? Nulla ibi contrectatur vena pulsatilis,
sentiendum nullum inest iudicium. Nullus
in eo vitalis halitus, aut vlla spiratio. Quare
etiam nonnullis visum est solem cor coeli nun¬
cupare. Quoniam sicut in corde viuus extat
fons sanguinis, caetera humani corporis men¬
bra humefaciens & irrigans, motumque vi¬
talem infundens: sic in sole videtur esse om¬
nium rerum tum inferiorum, tum superio¬
rum vegetatio & conseruatio: Quoniam vi¬
tam & calorem inferioribus quodammodo
inspirat lumine suo. Est autem lumen actus
quidam simplex, cuncta ad se viuifico calo¬
re conuertens, cuncta permeans entia. quali¬
tates eorum virtutesque ducens per omnia
ac tenebras caliginesque dispergens. Quare
in medio considet Phoebus aurea coma ful¬
gente, tanquam Rex & Imperator mundi sce¬
ptrum, & gubernaculum tenens: cui omnes
coelestium inesse virtutes, non solum Iambli¬
chus,