1343
CHIMICA. 633
chus, sed & multi alij confirmarunt. Et inquit
Proclus, Ad solis aspectum omnes omnium
coelestium vires congregari in vnum atque
colligi, quas tandem in hunc mundum infe¬
riorem per eius ignea spiracula credimus,
disseminari. Hoc tibi etiam vel maximo argu¬
mento esse potest. Sole ad nos vergente ter¬
ram herbescere atque pubescere. Abeunte ve¬
rò deflorere. Sed de naturae infantia nonni¬
hil commentandi voluptate capior.
De natura. Cap. IX.
Naturam vim quandam esse rebus insi¬
tam ex similibus similia procreantem asse¬
rimus. Generat enim natura, cunctas res au¬
get, alitque. Quare omnium habet in se nomi¬
na rerum. Animal est à natura, lapis, lignum
arbor, & corpora quae vides sunt à natura e¬
iusque retinaculo. Natura est ligamentum ele¬
mentorum virtusque commiscendi, quae in¬
qualibet re huius mundi sublunaris elemen¬
um mixctiones efficit, formamque suae spe¬
ciei congruam impressit: per quam ea res à¬
qauis alia re distinguitur atque segregatur.
Nec est natura alicuius coloris, omnium tamen
colorum particeps & effectrix: nullius etiam
ponderis aut qualitatis, omnium denique
qualitatum rerumque foecunda genitrix. Quid
ergo est natura? Deus est natura, & natura
Deus. Sic intellige. Ex Deo oritur aliquid
Rr 5